monumenta.ch > Plinius > sectio 164

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 164
{LIX} Glossopetra, linguae similis humanae, in terra non nasci dicitur, sed deficiente luna caelo decidere, selenomantiae necessaria. quod ne credamus, promissi quoque vanitas facit; ventos enim ea comprimi narrant. - Gorgonia nihil aliud est quam curalium. nominis causa, quod in duritiam lapidis mutatur emollitum in mari. hanc fulminibus et typhoni resistere adfirmant. - Goniaeam eadem vanitate inimicorum poenas efficere promittunt.